Alexander Ypsilantes (natus Constantinopoli die 12 Decembris 1792; mortuus Vindobonae die 31 Ianuarii 1828) fuit miles et rerum novator Graecus inter Bellum rerum novarum Graecum.

Alexandri Ypsilantes herma Athenis

Phanariota Alexander Ypsilantes, filius et nepos principum Valachiae, fuit praefectus militum in exercitu Imperii Russici, eocum in Bello Patrio anni 1812 et anno 1813 contra copias Napoleonis pugnabat (in pugna Lipsiensi manum suam dextram perdidit).

Anno 1820 consulta Ioannis Capodistriae praeses Familiaris Hetariae factus, die 8 Martii 1821 Graecos suos ad liberandam patriam a Turcis adhortatus est. Quod initium belli libertatis fuit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Ypsilantes spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!