Alcmaeon (mythologia)
Alcmaeon Amphiarai ac Eriphyles filius in mythologia Graeca. Huic pater ad bellum profisci coactus, nequitiam Eriphyles in se aperuit, eique futurae mortis suae vindictam reliquit; qui defuncto patre memor praecepti, ut in patrem pietatem servaret, impius in matrem factus est eamque necavit[1]. Huic fabulae a quibusdam additur Alcmeonem, cum postea ob matris caedem furiis agitaretur ("Alcmaeoniae furiae[2]"), pervenisse ad fluvium Phlegeum a quo lustratus est, et cum filiam eiusdem Alphesiboeam adamavisset, donato illi monili, quod matris Eriphyles fuегаt, uxorem illam duxisse. Ceterum cum quondam ad Acheloum fluvium post ea tempora forte rediisset, placuissetque ipsi Callirhoë Acheloi filia, monile, quod superiori coniugi dederat, etiam huic, nuptiarum spe, роllicitum esse. Ad quod repetendum dum proficiscitur, a fratribus Alphesiboeae, Themone et Azione, occisum esse. Qui tamen et ipsi ab eodem mutuis vulneribus petiti, perierunt, vel, ut Ovidius videtur sentire a filiis Callirrhoës, quos Iuppiter statim natos Deos fecerat, in ultionem patris occisi sunt.
Et Sophocles et Euripides tragoediam Alcmeon inscriptam hodie depeditam composuerunt[3].
Fontes
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Aeneas, in Inferis, "moestamque Eriphylen / Crudelis nati monstrantem vulnera cernit" (Virgilius, Aeneis, VI, v.445). Cf. Pausanias libro primo Graeciae descriptionis cap. 34 et Thucydides II.102.
- ↑ Propertius, III, 4
- ↑ Aristoteles, De arte poetica 1453b qui similem tragoediam poetae Astydamae memorat.
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis