Albertus de Broglie
Iacobus Victor Albertus, Dux de Broglie (Lutetiae natus die 13 Iunii 1821; ibidem mortuus die 19 Ianuarii 1901) fuit rerum gestarum scriptor, legatus et vir publicus Francicus. In Academiam Francicam anno 1862 socius cooptatus est. Victor de Broglie avus rerum politicarum peritus fuit. Ludovicus Victor de Broglie nepos invicem physicus fuit.
Obitus: 19 Ianuarii 1901; Lutetia
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Pauline de Galard de Brassac de Béarn
Proles: Henri Amédée de Broglie, Victor de Broglie, Emmanuel de Broglie, François Marie Albert de Broglie
Insignia heraldica
Vita
recensereAetate tenera editionibus et rebus diurnariis studebat. In commentationibus suis monstravit aequam mentem servare optime esse. Eodem tempore autem catholica vehementer defendit necnon liberalismum constitutionalem.
Opera magna periodus primae sunt: »L'Eglise et l'Empire romain au IVeme siècle« (Lutetiae 1856–69); »Etudes morales et littéraires« (1853); »Questions de religion et d'histoire« (1860) et »Nouvelles études de littérature et de morale« (1868). Adhaesio academica fuit anno 1862 et suffragiis 8 Februarii 1871 senator factus est. Die 19 Februarii eum legatum Londiniensem instituerunt; simul in regno restaurando et in gentibus Burbonia Aurelianensique uniendis activus erat. Cum mense Maio 1871 a Ludovico Adolpho Thiers (qui republicanis favebat) Londinio revocatus esset, monarchistis annuentibus die 24.5.1873 istum virum removit. Unde ipse ministerio praefuit praeter res externas et illas internas curaturus. Ita ad thronum accederet Henricus V. Constat eum modo vetusto et clericali res disposuisse; neque monarchiae fautoribus Broglie valde placuisse videtur et die 22.5.1874 depulsus est. In senatu autem dux factionum reactionis factus die 17.5.1877 denuo ministerium (cui additae sunt res iuridicae) ducere incohatus est. Cum non reeligeretur die 20.11. abire debuit.
Tunc maluit se dedicare studiis historicis. De avunculo opus scripsit necnon opusculum contraborussicam »Frédéric II et Marie-Thérèse« (1882); insuper »Frédéric II et Louis XV« (1884); »Marie-Thérèse impératrice« (1888); »Maurice de Saxe et le marquis d'Argenson« (1891); »La paix d'Aix-la-Chapel Ie« (1892); »L 'alliance autrichienne« (1895); »Le dernier bienfait de la monarchie« (1901).
Praeter memorias in patrem et illas Caroli Mauritii Talleyrand anno 1891 edidit.
Administrationes quibus Albertus de Broglie praefuit
recensere- Administratio I a die 24 Maii 1873 ad diem 24 Novembris 1873
- Administratio II a die 26 Novembris 1873 ad diem 18 Maii 1874
- Administratio III a die 17 Maii 1877 ad diem 19 Novembris 1877
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Albertum de Broglie spectant. |
- De Alberto de Broglie in pagina Academiae Francicae
Antecessor: Armandus Dufaure (PC) et Carolus de Rémuzat (MNE) |
Praeses Consilii et Minister Negotiorum Externorum 1873–1873 |
Successor: Albertus de Broglie (PC) et "Elie" Decazes (MNE)
|
Antecessor: Albertus de Broglie (PC) et Carolus Beulé (MNI) |
Praeses Consilii et Minister Negotiorum Internorum 1873–1874 |
Successor: Ernestus Courtot de Cissey (PC) et "Oscar" Bardi de Fourtou (MNI)
|
Antecessor: Iulius Simon (PC) et Iulius Méline (MI) |
Praeses Consilii et Minister Iustitae 1877–1877 |
Successor: Caietanus de Rochebouët (PC) et Franciscus Lepelletier (MI) |