Wikidata Albasinum
Res apud Vicidata repertae:
Albasinum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°23′0″N 124°5′42″E
Numerus incolarum: 357
Zona horaria: UTC+09:00

Gestio

Procuratio superior: Q18396402

Albasinum[1] seu Albazinum[2] (Russice olim Албазин, tr. Albazin, nunc Албазино, tr. Albazino), etiam ut Yagsa[3] (Sinice 雅克萨, tr. Yǎkēsà) notum, est vicus regionis Amurensis Foederationis Russicae, in ripa sinistra Amur fluminis situs et 377 incolas (statu anni 2015) habens. Notus est ut primus locus habitatus Russorum ad Amur.

HistoriaRecensere

 
Albasinum a copiis Sinarum oppugnatum

Anno 1651 Hierotheus Chabarov oppidum fortificatum ducis Daurici Albasi, ad Amur flumen prope Schilcae et Arguni confluxum situm, occupavit. Anno 1665 eodem loco conduta est arx Russorum, quae anno 1682 sedes administrativa palatinatus Russici facta est. Annis 1685 et 1686 Albasinum (Yagsa) a copiis Sinarum oppugnabatur. Anno 1689 Russia et Sinae pactum Nertschiensem subscripserunt. Ibi, inter alia, sic scriptum est: "Arx seu fortalitia in loco nomine Yagsa a Russis extructa funditus eruetur ac destruetur"[3]. Idcirco Albasinum a Russis abolitum est. Postquam saeculo undevicesimo Russi denuo terras prope Amur ceperunt, loco arcis priscae vicus hodiernus a Cosacis conditus est.

NotaeRecensere

Nexius externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°23′0″N 124°5′42″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica