Vide etiam paginam discretivam: Albanum (discretiva).
Albanus lacus
Lago Albano / Lago di Castelgandolfo
Despectus ad Albanum lacum
Despectus ad Albanum lacum
Nomina
Nomina Latina Albanus (-i, m.)
Nomina Vulgaria Lago Albano,
Lago di Castelgandolfo
Geologia
Origo volcanica
Geographia physica
Area 6 km2
Profunditas maxima 170 m
Altitudo 291 m
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Latium Latium
Provinciae Romana
Urbs princeps Albanum,
Castrum Gandulphi
Coordinata 41° 45′ 00″ N
12° 40′ 00″ E
Tabula geographica
Collocatio lacus in Italia
Postscripta Lacus Italiae

Albanus lacus[1][2] (alia nomina: Albanensis lacus[2], Albani lacus, Castri Gandulphi lacus) (Italiane: Lago Albano / Lago di Castelgandolfo) est lacus Italiae, in Regione Latio ac in Provincia Romana situm.

Geologia

recensere

Lacus in Italia centrali est, origine volcanica, formatus abhinc c. 300 000 annos ab incavatione craterarum catenae montium Albanorum.

Historica

recensere

Non procul a lacu Albano condita est Alba Longa, Romanae urbis metropolis. Ibi quotannis Feriae Latinae celebrabantur quibus summi magistratus Romani aderant. Praeclarum est prodigium aquarum lacus Albani immodice crescentium cuius procuratio Romanis praecepta deorum observantibus victoriam dedit adversus Veios hostes iam decimum annum frustra obsessos[3]. Tale fuerat Delphici dei responsum siquidem Tito Livio credimus: "Romane, aquam Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues; tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis uictoriam datam. Bello perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito."

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Gaetano Moroni, vol. V in Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, Iª ed., Venezia, Tipografia Emiliana, 1844. (Italiane)
  • Antonio Nibby, vol. I in Analisi storico-topografico-antiquaria della carta de' dintorni di Roma, IIª ed., Roma, Tipografia delle Belle Arti, 1848, pp. 546. (Italiane)
  • Filippo Coarelli, Guide archeologiche Laterza - Dintorni di Roma, Bari-Roma, Casa editrice Giuseppe Laterza & figli, 1981. CL 20-1848-9 (Italiane)
  • Saverio Petrillo, I papi a Castel Gandolfo, Velletri, Edizioni Tra 8 & 9, 1995. (Italiane)
  • Armando Ravaglioli, Alla scoperta del Lazio, Roma, Newton Compton Editori, 1995. ISBN 88-7983-940-3 (Italiane)
  • Graziano Nisio, Dalla leggendaria Alba Longa a Castel Gandolfo, Castel Gandolfo, Il Vecchio Focolare, 2008. (Italiane)

Nexus externus

recensere

Alia coepta Vici

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Albanum lacum spectant.

Pinacotheca

recensere
  1. The Oxford Classical Dictionary (3 rev. ed.) - Edited by Simon Hornblower and Antony Spawforth
  2. 2.0 2.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  3. Titus Livius V.15-17, 19. Plutarchus, Vita Camilli IV-V. Cicero, De divinatione I.100 et II.69. Valerius Maximus I.6.3. Zonaras VII.11.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!