Alba Domnica
Alba Domnica (nata ante annum 337, mortua post annum 378) uxor imperatoris Valentis erat.
Origo
recenserePater eius Petronius miles erat, "ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius"[1].
Vita
recensereQuando Valenti nupsisset, nescimus, sed anno 365 filiae eius iam a grammatico erudiebantur. Itaque Valens eam iam ante imperium duxit. Imperatori tres liberos peperit: Filias Anastasiam et Carusam et filium Flavium Valentinianum Galatem natum anno 366. Post mortem mariti in Proelio Hadrianopolitano Domnica vicaria imperii fuit et Constantinopolin a Gothis defendebat, dum Theodosius I imperator a Gratiano, nepote Valentis et imperatore occidentis, successor in oriente nominatus est. Quando aut quo modo mortua sit, nescimus[2].
Notae
recensere- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXVI 6,7
- ↑ Albia Domnica Augusta apud Roman-emperors.org