Agon[1] (Graece ἀγών[2]; Theodisce agonales Prinzip) est ratio antiqua, quae Homerus in Iliade his verbis exponit: semper optimum esse et alios superare (Graece αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων). Multi autem homines a difficultate percipiendi dolent cur mali homines prosperentur, vexentur vero iusti. Iam tempore antiquitatis Seneca hanc rationem acri subtilique ingenio et iudicio percensuit. De Alexandro Magno, sensu aliquo personificatione rationis agonalis, scripsit: "Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit? Qui quod cuique optimum est, eripit, Lacedaemona servire iubet, Athenas tacere? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent" (Epistulae morales, 94,62).

Opus inter annos 1684 et 1688 effectum.
  1. Plin. Ep. 4, 22; Suet. Ner. 22.
  2. Olympia apud www.gottwein.de

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!