Agnes Franciae (imperatrix)

(Redirectum de Agnes Franciae)

Agnes Franciae (nata anno 1171; mortua post annum 1204), filia regis Ludovici VII uxorisque eius Alae sive Adelae Campaniensis, fuit sub nomine Anna imperatrix Byzantina, ab anno 1180 sponsa seu uxor Alexii II, quo interfecto Andronicus eam in matrimonium anno 1184 duxit; sed Andronicus ipse anno insequenti a populo Constantinopolitano necatus est. Anna ab anno 1193 cum Theodoro Brana in concubinatu vixit, qui anno 1204, suadente imperatore Balduino, eam in matrimonium duxit.

Anno 1179 a Lutetia Constantinopolim profecta est. De quo itinere Robertus de Torigneio in Chronicis ita refert:

Cum filia regis Francorum duceretur ad coniugium filii imperatoris Constantinopolitani, hospitata est apud Sanctum Benedictum super Ligerim; cumque quidam ex famulis eius vellet accelerare ignem iniecto oleo, flamma exivit per foramina camini, et cecidit super tectum camini, et hoc casu tota abbatia combusta est.[1]

Liber Introitus Agneti Constantinopolim adeunti datus est, hodie in bibliotheca Vaticana servatus.

Theodorus Branas ex ea filiam genuit, nomine hodie ignoto, quae nupsit Nargaldum de Toceio Imperii Latini Constantinopolitani regentem.

Bibliographia

recensere
  • Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich. Voll. 1-2. Lipsiae: Dyksche Buchhandlung, 1899-1906
  • Cecily J. Hilsdale, "Constructing a Byzantine Augusta: A Greek Book for a French Bride" in Art Bulletin vol. 87 (2005) pp. 458-483 Exemplar venale
  • Paul Magdalino, The Empire of Manuel I Komnenos. 2002

Nexus externi

recensere