Nargaldus de Toceio
regens Imperii Latini
Nargaldus de Toceio, qui saeculo XIII ineunte floruit, oppidi Tutiaci sive Tocei in Francia oriundus, fuit nobilis imperii Latini. In matrimonium duxit filiam Theodori Branae et imperatricis Agnetis Franciae. Ex ea genuit filios duos filiasque duas:
- Philippus, qui regens meruit Imperii Latini inter annos 1245 et 1247
- Ancelinus, dominus Mottolae
- filia quae anno 1239 Gulielmus II de Villa Harduini principi Achaiae nupsit
- Margarita de Tociaco quae Leonardo de Verulis cancellario Achaiae nupsit
Cum socero Theodoro Brana aliisque Nargaldus concilio regnanti Imperii Latini participavit a die 17 Decembris 1219, mortuo Conone de Bethunia, usque ad adventum novi imperatoris Roberti de Cortiniaco. Nargaldus ipse regens meruit annis 1228–1231 et 1238–1239. Anno 1239/1240, uxore ut videtur mortua, filiam Ionae regis Cumanorum in matrimonium duxit.
Nexus externi
recensere- "Narjot III de Toucy" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Bogdan Petriceicu Hasdeu, Originele Craiovei 1230-1400 (Bucarestae, 1878) pp. 21-27 Textus apud Communia
- Filip van Tricht, The Latin Renovatio of Byzantium. Lugduni Batavorum: Brill, 2011 (Paginae selectae apud Google Books)
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 239