South Park
South Park ('Ager? Australis') est satirica picturarum animatarum series televisifica Americana. Ab Matthia Stone et Trey Parker creata, atque in Civitatibus Foederatis abs Comedy Central distributa et emissa ex 1997 ad diem hodiernum, nunc iam series tredecim? tempora numerat.
South Park vicissitudines Stanislai, Coelii, Erici, et Kenethi narrat, quattuor puerorum tertii gradus scholaris,? qui urbiculam Agrum Australem, in Colorato sita, incolunt. In principio picturae cum technica animationis caesurarum et quadrum per quadrum animabantur ubi photogrammata erant facta collocandis particulis cartellarum sub fundum. Haec enim paulatim ab animatione computatrorum substituta est.
Ager Australis saepe ferox satura contra mores populorum solis occidentis? esse putatur: nam episodium Agri Austri saepe narrat de factis temporum currentium,? de stultitia hominum publicorum, de corruptione morum, et de omnibus rebus hodiernis quae videntur esse insanae et turpes, stultae, et contemnendae.
In Agro Australi, primam partem agunt quinque pueri (Stanislaus Marsh, Ericus Cartman, Coelius Broflovski, Kenethus McCormick, et Butyra Stotch) novem annorum nati, qui ipsi sunt exemplaria comicae hodierni temporis stultitiae et roboris.
- Stanislaus Marsh (Stanley Marsh), filius geologi nomine Randulphus (Randy). Stanislao est canis cinaedus et avus 102 annorum natus qui vivere odit et saepe nepotem implorat ut se necet.
- Ericus Theodorus Cartman (Eric Theodore Cartman), filius dominae quae in praeteritis temporibus, more meretricis, multis cum iuvenibus Agri Austri se delectavit, Ericus, decimum annum agens, nescit quis sit pater suus. Puer mali ingenii et crasso corpore, saepe putat se vere callidum esse quamquam semper fallit.
- Coelius Broflovski (Kyle Broflovski), est puer Iudaeus, qua re saepe victima est ludibrii Erici Cartman. Etsi Coelius intellegentior est quam sui amici, vere nimius est et ab invidia cruciatus.
- Kenethus McCormick (Kenny McCormick), est puer humilissimo generi natus. Spectatores semper Kenethum videre possunt indutum cucullo propter quem Kenethus, cum os habeat occultum, dicit verba quae non possunt intellegi nisi ab incolis Agri Austri. In omnibus episodiis serierum primae, secundae, et tertiae Kenethus moritur, ad rursus effluendum in episodio sequente.
- Leopoldus "Butyra" Stotch (Leopold "Butters" Stotch), puer flavus, qui tarde cum quattuor pueris principalibus amicis fit, processit series. Bonum animum et naturam habet, sed saepe manipulus? et abusus est, praesertim ab Erico Cartman.
Bibliographia
recensere- Weinstock, Jeffrey Andrew. 2008. Taking South Park Seriously. Novi Eboraci: State University of New York Press.
Nexus externi
recensere- SItus interretialis seriei proprius] apud Comedy Central.