Aetius (doxographus)

doxographus


Haec pagina agit de Aëtio doxographo. Si aliud aut alium quaeris, qui Aetius vocatur, vide Aetius

Aëtius fuit scriptor doxographicus primo aut fortasse altero saeculo p.C.n. Opiniones philosophorum physicorum collegit in opere nunc deperdito cuius titulus Περὶ ἀρεσκόντων συναγωγή (De placitis collectio) fuisse videtur. Opus, etsi ipsum deperditum est, Hermannus Diels tamen ex aliorum auctorum operibus magna ex parte reconstruxit. In eo, in quinque libros et multa capitula diviso, opiniones philosophorum physicorum thematice exponuntur: in omni capitulo, suae uni quaestioni physicae vel metaphysicae dicato, quid cuique philosopho de ea quaestione placuerit, enumeratur. Ita Aëtius nobis est unus e gravissimis fontibus ad opiniones philosophorum antiquorum cognoscendas.

Reconstructio ab Hermanno Diels suscepta

recensere
 
Hermannus Diels

Hermanno Usener, doctoratus sui fautore, hortante, Diels cogitationem intendit in similitudines verbales in duobus operibus doxographicis observatas, scilicet Stobaei Eclogis Physicis et Pseudo-Plutarchi De placitis philosophorum physicorum. Censuit haec duo ex uno eodemque fonte hausisse, quem haud alium esse perspexit atque Aëtium, scriptorem aliter ignotum a Theodoreto in Curatione affectionum Graecarum citatum. His rebus observatis Diels constituit Aëtii opus ex his tribus auctoribus reconstrui posse. Ut huius reconstructionis ratio melius intellegatur, necesse est modum operandi uniuscuiusque horum trium operum comprehendere:

  • Pseudo-Plutarchus nobis est testis praecipuus. Haud aliter fecisse videtur ac, divisionem in libros et capitula conservans, opus redigere, partem lemmatum delendo, alia inter se similia coniungendo.
  • Stobaeus multa quoque conservavit a Pseudo-Plutarcho deleta, dispositionem operis tamen libere mutavit, capitula coniunxit et inter se commutavit. Praeterea multa ex aliis fontibus, imprimis Ario Didymo, sumpta addidit aut pro Aëtii lemmatis substituit.
  • Theodoretus, qui unus quidem nomen Aëtii memoravit, nimis libere tamen et suis plerumque ipsius verbis citavit quam ut Aëtii verba ex eius opere reconstitui possint.

His rebus perspectis Diels ita egit. Primum Pseudo-Plutarchi textum ordine conservato in columnis sinistris posuit. Inde pro omni capitulo in columnis dextris lemmata Stobaei, quae ex eodem capitulo sumpta esse coniecit, addidit. Postremo in ima parte paginarum verba Theodoreti et aliorum scriptorum, quae ex Aëtii aut Pseudo-Plutarchi operibus derivata esse credidit, collocavit.

Bibliographia

recensere
  • Diels, H., Doxographi Graeci, Berolini 1879 (textus integer apud Internet Archive).
  • Mansfeld, J., & Runia, D.T., Aëtiana: The Method and Intellectual Context of a Doxographer, I: The Sources, Lugduni Batavorum 1997.
  • Mansfeld, J., & Runia, D.T., Aëtiana: The Method and Intellectual Context of a Doxographer, II: The Compendium, Lugduni Batavorum 2009.
  • Jaap Mansfeld, "Doxography of Ancient Philosophy" (2012) in Stanford Encyclopedia of Philosophy ~ (Anglice)
  • Runia, D.T., "Aëtios [2]", in: Der neue Pauly, vol. 1, Stutgardiae 1996, col. 208-209.

Nexus externi

recensere