Aequalis apostolis
Aequales apostolis[1] (Graece ἰσαπόστολος) sunt sancti, qui vel cum apostolis una laboraverunt et Evangelium praedicaverunt, vel postea missionem apostolicam gloriose perfecerunt et gentes baptizaverunt. In Ecclesia Orthodoxa hoc genus sanctitatis saepius, quam in ecclesia occidentali, memoratur.
Sancti aequales apostolis sunt:
- Maria Magdalena apostolorum socia;
- Thecla martyr prima dicta, Pauli apostoli discipula;
- Apphia Colossensis, quam Paulus memorat[2], Philemonis apostoli e septingentis uxor;
- Mariamna Philippi apostoli soror;
- Abercius Hierapolitanus
- Constantinus Magnus et Helena mater eius;
- Christiana Georgiana;
- Patricius Hiberniae apostolus, et alii duodecim;
- Oswaldus Northumbriae rex;
- Borises Bulgaricus
- Cyrillus et Methodius Slavorum illuminatores;
- Stephanus Hungaricus
- Helga Kioviensis et Vladimirus I Magnus;
- Sabbas Serbicus;
- Cosmas Aetolus;
- Innocentius, apostolus Alascae dictus;
- Nicolaus Iaponicus, Ecclesiae Orthodoxae Iaponiae conditor,
- aliique.
Notae
recensere- ↑ Franci Miklosich Lexicon Palaeoslovenico-Graeco-Latinum, Vindobonae 1862–1865, p. 767 (Textus apud Google Books).
- ↑ Epistula ad Philemonem, 2.
Fontes
recensere- Bibliotheca Hagiographica Graeca
- Закон Божий, lectiones (Russice)