Aemilius Sura
Aemilius Sura fuit rerum gestarum scriptor Romanus antiquus, cuius fragmentum De annis populi Romani in glossa ad marginem Vellei Paterculi Historiae Romanae adscripta reperitur, et quod Mommsen censuit partem fuisse historiae universalis.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Hoc est fragmentum:
Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam devictis, summa imperii ad populum Romanum peruenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus, intersunt anni MDCCCCXCV.[1]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Eigler, Ulrich. "Sura: [2] Aemilius S. Author of a work of history". In Brill's New Pauly, editione interretiali. 2006.
- Mommsen, Theodor. "Litterarhistorisches". In Rheinisches Museum für Philologie vol. 16 (1861), pp. 282-287.
- Forcellini, Aegidius et Perin, Iosephus. "Sura". In Lexicon totius latinitatis: Onomasticon. Patavii: 1940.