Aegidius de Bridport
clericus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13. saeculum;
Obitus: December 1262;
Obitus: December 1262;
Officium
Officium: Anglican Bishop of Salisbury, Episcopus Catholicus, Episcopus dioecesanus
Munus: presbyter catholicus
Munus: presbyter catholicus
Consociatio
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Aegidius de Bridport (anno 1262 mortuus) fuit clericus Anglicus ex oppido Bridport ortus. Archidiaconus Berceriensis, deinde decanus Wellarum fuit. Anno 1256 episcopus Sarisberiensis electus, die 11 Martii 1257 consecratus est. Collegium De Vaux condidit. Mortuus est fortasse die 13 Decembris 1262. Sepulcrum eius in ecclesia cathedrali Sarisberiensi positum est; statua eius loco 168 ad frontem occcidentalem eiusdem ecclesiae videtur.

Aegidius de Bridport: statua frontis occidentalis ecclesiae cathedralis Sarisberiensis a Ricardo Avery lucis ope pictus
Ille fortasse primus de decima proventus pomacii statuit: "Percipiet etiam persona vel vicarius [decimam] de molendino ad ventum, et aquaticis, et de columbariis, de pomagio, et omnibus aliis de quibus Ecclesia consueverit percipere."[1]

Sepulcrum Aegidii de Bridport in ecclesia cathedrali Sarisberiensi
FontesRecensere
- Annales de Wintonia annis 1256-1262
NotaeRecensere
- ↑ "Pomagium" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
BibliographiaRecensere
- "Bishops" in Diana E. Greenway, ed., Fasti Ecclesiae Anglicanae 1066-1300: Volume 4, Salisbury (Londinii: Institute of Historical Research, 1991) pp. 1-7
- Fryde, E. B.; Greenway, D. E.; Porter, S.; Roy, I. (1996). Handbook of British Chronology. 3a ed. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-56350-X