Aeaea (Graece Αἰαία) est insula mythologica a Circe, dea venefica, habitata, quae fere omnes hospites in sues commutat. Ab insula Circe et Αἰαιαη appellatur.

In occidente extremo iacet;[1] Argonautae primi illuc navigaverunt, deinde Ulixes. Antea insulam Chryses obtinuisse dicitur.

Auctores Romani Aeaeam iuxta urbem Latinam Circeios collocaverunt.

BibliographiaRecensere

  • Jakob Escher-Bürkli/Wilhelm Tomaschek: Aia 1. RE I:1:col.919s. Stuttgardiae 1893.
  • Jakob Escher-Bürkli: Aiaia 1. RE I:1:col.921s. Stuttgardiae 1893.
  • Robert von Ranke-Graves: Griechische Mythologie. Quellen und Deutung. Rowohlt, Reinbek bei Hamburg 142001. ISBN 3-499-55404-6

NotaeRecensere