Adorata Villany
Adorata (Francice: Adorée) Villany (nata anno 1891 Rothomagi, mortua post annum 1918) saltatrix Francica oriunda ex Hungaria fuit.
Vita
recensereVillany ab anno 1905 saltatrix coram publico se praebuit, primo Anscharii Wilde Salomé tragoediam agens: Saltatione septem velaminum nuda visa est [1]. Annis sequentibus variis saltationibus mythologigis egit, ut Saltatione Assyrica, Saltatione Esther Saltatione Feminae Romanae, Saltatione Aegyptica, Veteri Hebraica et Persica, Phrynae Saltatione, Babylonica, Prae-Raphaelitica Femina atque Mors et Puella. Anno 1912 Monachii publice nuda saltavit, propter flagitium accusata, deinde absoluta, sed anno 1913 e Bavaria exmissa est. Anno 1913 Lutetiae et Novi Eboraci publice se praebuit[2]. Anno 1915 in pellicula Danica nunc perdita Slør-Danserinden egit[3]. Fatum eius post annum 1918 ignotum est.
Opus
recensere- Adoreé Villany, Tanz-Reform und Pseudo-Moral, Lutetia 1912.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Adorata Villany spectant. |