Adolphus Bartels
Adolphus Bartels velut Bartholomaei fuit scriptor Germanus, qui die 15 Novembris 1862 Veslingburene natus obiit Vimarii anno die 7 Martii 1945.
De vita
recensereAdolphus Bartels primo in Schola eruditorum Meldorpiensi, tum in universitatibus Lipsiensi et Berolinensi eruditus numquam examina ulla absolvit. Lipsiae iuvenis admodum doctus Arminii Conradi, Othonis Erici Hartleben, Caroli Henckell scriptorum familiaris factus ipse etiam, ut scriptor fieret, consilium cepit. Inde ab anno 1888 ad ephemeridas opuscula contribuendo vitam degebat, mox autem inde ab anno 1896. domicilio suo Berolino Vimarium translato ad scribendum historiamque litterarum totus se contulit. Eodem anno fabulam romanensem Dithmarsi inscriptam in lucem edidit, qua nihil celebrius postea finxit.
Quid de re publica senserit
recensereAdolphus Bartels eo innotuit, quod Iudaeis infensus nimioque patriae amore accensus scriptis suis innumeris animos Germanorum praeparavit, quo libentius doctrinam atque rationes Hitleri partiumque nationalium socialisticarum haurirent.
Nexus externi
recensere- Goetz, Walter, "Bartels, Adolf" apud: Neue Deutsche Biographie 1 (1953), p. 597 (hic in interreti)