Schola eruditorum Meldorpiana vel breviter SEM schola Latinitatis temporibus rei publicae liberae Dithmarsicae anno 1540 Meldorpae in oppido ad filios agricolarum locupletum pastorumve Lutheranorum erudiendos condita est, ut postea satis bene praeparati in universitate Rostochiana theologiae vel legibus vel omnibus trivii et quadrivii artibus studerent.

Wikidata Schola eruditorum Meldorpiana
Res apud Vicidata repertae:
Gymnasium in Germany, Q1299593
Civitas: Germania
Locus: 54°5′40″N 9°4′19″E
Situs: Meldorf

Rectio

Locus: An den Anlagen 16, 25704 Meldorf
Situs interretialis

Origo

Inceptio: 1540

Tabula aut despectus

Schola eruditorum Meldorpiana: imago
Schola eruditorum Meldorpiana: imago

Schola antiquissima nostra aetate gymnasium oppidi Meldorpae impensu atque auspiciis est pagi Dithmarsiae constitutum. Anno 2006 quadraginta septem magistri magistraeque, discipuli discipulae septingenti undequadraginta erant.

De temporibus aedificiisque scholae

recensere

Inter annos 1540 et 1859, SEM aedificiis duobus ex eis utebatur, quae antea monasterii Dominicanorum fuerant. Anno 1859, sedes nova aedificata est, ex qua discipulorum numero crescente anno 1962 schola in id aedificium translata est, quo his etiam diebus utitur.

Discipuli notitia digni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scholam eruditorum Meldorpianam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 54°5′40″N 9°4′19″E