Administer Imperii Iustitiae (Germania)
Administerium Imperii Iustitiae anno 1919 initio Rei Publicae Vimarianae conditum est.
Historia
recensereSuccessor erat Magistratus Imperii Iustitiae monarchiae.
Res Publica Vimariana (1919 - 1933)
recensereOfficia administerii erant ut in monarchia:
- Adiuvabat Consilium Ministrorum, Dietam Imperii Germanici atque Consilium Imperii, cum leges ferrent.
- Administrabat Iudicium Imperii, delatores Imperii atque Magistratum Imperii Privilegiorum Inventorum.
Cetera autem iudicia et officia iurisdictionis a terris singulis administrabantur.
Dictatura nazista (1933 - 1945)
recensereAb anno 1934 Administerium totam iustitiae administrationem suscepit, postquam administeria iustitiae terrarum dissoluta sunt. Iustitia nunc semper Nazistis adiuvit atque eorum inimicos acerrime insequebatur.
Post bellum
recenserePost secundum bellum mundanum finitum Administerium Imperii non iam erat et terrae foederales iterum iustitiam administrabant. Anno 1949 Administerium Foederale Iustitiae successor factus est[1].
Administri
recensereAdministri, qui huis officio praefuerunt, hi erant:
- Otto Landsberg (SPD) 13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919
- Eugenius Schiffer (DDP) 3 Octobris 1919 - 26 Martii 1920
- Andreas Blunck (DDP) 27 Martii 1920 - 8 Iunii 1920
- Rudolphus Heinze (DVP) 25 Iunii 1920 - 4 Maii 1921
- Eugenius Schiffer (DDP, iterum) 10 Maii 1921 - 22 Octobris 1921
- Gustavus Radbruch (SPD) 26 Octobris 1921 - 14 Novembris 1922
- Rudolphus Heinze (DVP, iterum) 22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923
- Gustavus Radbruch (SPD, iterum) 13 Augusti 1923 - 3 Novembris 1923
- Ericus Emminger (BVP) 30 Novembris 1923 - 5 Aprilis 1924
- Curtius Joël (nullius factionis) 15 Aprilis 1924 - 15 Decembris 1924
- Iosephus Frenken (Centrum) 15 Ianuarii 1925 - 21 Novembris 1925
- Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) 21 Novembris 1925 - 5 Decembris 1925
- Gulielmus Marx (Centrum) 20 Ianuarii 1926 - 12 Maii 1926
- Ioannes Bell (Centrum) 16 Maii 1926 - 17 Decembris 1926
- Anscharius Hergt (DNVP) 29 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928
- Ericus Koch-Weser (DDP) 28 Iunii 1928 - 13 Aprilis 1929
- Theodorus de Guérard (Centrum) 13 Aprilis 1929 - 27 Martii 1930
- Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) 30 Martii 1930 - 5 Decembris 1930
- Curtius Joël (nullius factionis, iterum) 5 Decembris 1930 - 30 Maii 1932
- Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) 1 Iunii 1932 - 29 Ianuarii 1941
- Franciscus Schlegelberger (NSDAP, pro tempore) 30 Ianuarii 1941 - 19 Augusti 1942
- Otto Georgius Thierack (NSDAP) 20 Augusti 1942 - 23 Maii 1945
Notae
recensere- ↑ https://web.archive.org/web/20061217070328/http://www.bmj.bund.de/enid/Ministerium/Geschichte_13e.html Historia Administerii in pagina Administerii Foederalis Iustitiae (lingua Theodisca)