Adbusters
Adbusters Media Foundation est organizatio non lucrativa, anticapitalista, oecologista, et anticonsumptiva, anno 1989 a Kalle Lasn et Gulielmo Schmalz Vancuverii in Canada condita. Opus fundatum sese depingit esse "rete globale artificum, activistarum, scriptorum, balatronum, discipulorum, magistrorum, et conductorum qui novum activistarum socialium motum aetatis informationis proferre volunt."[1]
Adbusters periodicum eodem nomine divulgat, a lectoribus fultum, cui sunt 120 000 exemplorum[2][3] et quod se numerosis causis politicis socialibusque devoveat, plerumque anticonsumptivis. Adbusters quoque multas internationales obsonatus socialis expeditiones coepit, sicut Diem sine emptione, Hebdomadem sine televisione, Occupy Wall Street.
Adbusters comites in orbe terrarum habet: Casseurs de Pub in Francia[4], Résistance à l'Aggression Publicitaire in Francia et Belgica[5], Adbusters Norge in Norvegia[6], Adbusters Sverige in Suecia[7] et Culture Jammers in Iaponia.[8][9]
Verbum Adbusters a lingua Anglica ortum est: factum est ab ad, imminutione Anglica pro verbo advertising ('praeconium'), et busters sensu significante "vastatores, domitores." Latine igitur Adbusters sit 'Vastatores Praeconium'.
Notae
recensere- ↑ "We are a global network of artists, activists, writers, pranksters, students, educators and entrepreneurs who want to advance the new social activist movement of the information age." "About Adbusters". Adbusters.org. Nexus die 3 Septembris 2010 confirmatus. (Anglice)
- ↑ Ma, Kevin (11 Septembris 2003), "Adbusters: tackling globalisation with ad subversion", Campaign (Haymarket Group) (Anglice)
- ↑ Courrier International. Nexus die 3 Septembris 2010 confirmatus. (Francogallice)
- ↑ Casseurs de Pub (Francogallice)
- ↑ Résistance à l'Aggression Publicitaire (Francogallice)
- ↑ adbusters.no (Norvegice)
- ↑ Adbusters Sverige (Suecice)
- ↑ bndjapan.org (Iaponice, Anglice)
- ↑ adbusters.cool.ne.jp (Iaponice)