Adam Sedgwick
eruditus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Martii 1785; Dent
Obitus: 27 Ianuarii 1873; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum, Great Britain
Obitus: 27 Ianuarii 1873; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum, Great Britain
Officium
Officium: President of the Geological Society of London
Munus: geologus, paleontologist, slaveholder
Patronus: Universitas Cantabrigiensis
Munus: geologus, paleontologist, slaveholder
Patronus: Universitas Cantabrigiensis
Consociatio
Religio: Anglicanismus
Memoria
Laurae: Fellow of the Royal Society, Copley Medal, AAAS Fellow, Wollaston Medal
Adam Sedgwick (natus ad Dent Isuriae die 22 Martii 1785; Cantabrigiae mortuus die 27 Ianuarii 1873) fuit geologus Anglicus. Alumnus scholae Sedberghensis, deinde collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, Adam Sedgwick professor geologiae factus est apud hanc almam matrem anno 1818, quod officium usque ad mortem tenuit. Ibi hodie museum geologicum nomen eius habet. Ille primus "series" geologicas Devonianam et Cambrianam nominavit et descripsit (hodie "aeva geologica" nuncupata). Amicus fuit Caroli Darwin sed theoriam evolutionis, in libro On the Origin of Species propositam, reiecit.

Adam Sedgwick anno 1867 a Gulielmo Farren lucis ope pictus (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)
Socius fuit ab anno 1821 Regalis Societatis Londiniensis. Praeses meruit Societatis Geologicae Londiniensis.
BibliographiaRecensere
- J. W. Clark, T.M. Hughes, The Life and Letters of the Reverend Adam Sedgwick. 2 voll. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1890 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org