Acropolis Athenarum
Acropolis Athenarum est clarissima acropolis (ἀκρόπολις: "arx" seu verbatim "alta urbs") earum quae in Graecia inveniuntur. Cum multae aliae acropoles existent, tamen illa famosa Athenarum Acropolis tam notissima est ut 'Acropolis' simpliciter vocetur. Acropolis quondam etiam "Cecropeia" ex Cecrope, rege primo Athenaeorum, nominata est.
Haec Acropolis est magnus collis in altitudinem 512 pedum, cuius caput est planities ubi exstant usque ad hodiernum diem multa dignitatis plena monumenta. Plurima quae hodie exstant templa in "aetate aurea," circa annos 460 a.C.n.-430 a.C.n., Pericle iubente (re)aedificata sunt, inter alia est Parthenon. Viri illustres qui haec monumenta exstruerunt erant Pheidias, sculptor notissimus, et duo viri aedificandi periti, Ictinus Callicratesque.
Nuper aedificatum est sub acropole multo pecuniae novum museum, aedes continens res ad acropolim pertinentes.
Aedificia praecipua
recensereBibliographia
recensere- O. Walter, Athen Akropolis. 1929
Nexus externi
recensere