Acanthurus lineatus est marinus familiae acanthuridarum piscis, in oceanis Indico Pacificoque vernaculus. Ad 38 cm longus crescit. Latera sui corporis, sicut omnium acanthurorum, comprimuntur. Partibus inferioribus sunt colores pallidi; lateribus, praecipue superioris corporis partium, sunt lineae caeruleae et flavae.


Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Acanthuridae 
Genus : Acanthurus  
Species : A. lineatus 
Acanthurus lineatus 
(Linnaeus, 1758)  

In commercio aquariorum domesticorum interdum invenitur.

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Acanthurus lineatus spectant.
 
Perciformes

Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!