Abenezer
Abenezer,[1] literate et in versione Vulgata lapis adiutorii, est locus Levantis in Bibliorum libris Samuelis commemoratus. Locus fuit proelii inter Israelitas et Philistinos.
Libro Samuelis nomen hoc modo explicatur:
Tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus.[2]
Abenezer aliquando ut praenomen masculinum adhibetur, praecipue inter Protestantes. Hoc modo appellatur persona principalis Carminis ad festum Navitatis Caroli Dickens, Ebenezer Scrugius (Anglice Ebenezer Scrooge).
Notae
recensere- ↑ Sive Aben-ezer, sive Eben-ezer.
- ↑ Blue Letter Bible, sub signo {http://www.blueletterbible.org/lang/lexicon/lexicon.cfm?Strongs=H72&t=VUL H72].