Abel Tasman
(Redirectum de Abel Ioannis filius Tasman)
Abel Tasman, pleniore Abel Ioannis filius Tasman (natus Lutjegast in vico Groningae Nederlandiae anno 1603; mortuus Bataviae Indonesiae 10 Octobris 1659), fuit explorator, marinarius, et mercator Nederlandicus, qui per navigationes annorum 1642 et 1644 nonnullas Oceani Pacifici insulas magni momenti repperit. Fuit Europaeus qui primus Terram Van Diemen (nunc Tasmaniam) et Novam Zelandiam attigit, atque Vitios conspicatus est. Suus navigator, Francicus Visscher, et mercator Isaacus Gilsemans maiores Australiae, Novae Zelandiae, nonnullarumque Insularum Pacificarum partes primum pinxerunt.
Navigationes
recenserePer navigationes suas annis 1642–1643 et iterum anno 1644 factas, Tasman Tasmaniam, Novam Zelandiam, Insulas Vitienses, Tongam, et Luangiuam repperit.
Pinocatheca
recensereBibliographia
recensere- Slot, B. J. 1992. Abel Tasman en de ontdekking van Nieuw-Zeeland. Bercker: Kevelaer.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abelem Tasman spectant. |
- Diarium suum, apud www.nationaalarchief.nl
- Ephemeris Abelis Tasman, apud image.sl.nsw.gov.au
- Situs interretialis de Abele Tasman, apud www.abeltasman.org