Aperire sectionem principem
Abbatis Villa (Abbeville)
Sententia
"Semper fidelis"
Situs
Situs Abbati Villae in Gallia
Situs Abbati Villae in Gallia
Res politicae
regio Ambianorum natio
traditum est 1182
Magister Joël Hart
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

26.42 km²
25.22 km²
1.2 km²
Numerus incolarum 2012
 - Spissitudo
 - Area
 - Tractus metropolitanus
24'237
930 incolae/km²
24567
125 258
24'237
Coordinata 50° 06′ 21″ Sept., 01° 50′ 09″ Ort.
Altitudo 8 m  (2)
Circulus temporalis Lutetiae (TUC+1)
Situs interretialis: Pagina officialis

Abbatis Villa[1] (Francogallice Abbeville) est urbs et commune Francicum 24'237 incolarum (anno 2012) praefecturae Samara in regione Picardia Ambianos (a die 1 Ianuarii 2016 Septentrione Freto et Picardia). Samara flumen urbem dividit.

ChorographiaRecensere

Abbatis villa iacet apud Samaram 45 km a Samarobriva ad occasum, etiam 10 km a Samarae ora et Britannico freto.

AnnalesRecensere

Cultura archaeologica Abbevillium e vestigiis iuxta Abbatis villam repertis appellatus est.

Gallia victa, paludes Samarae per situm futurae urbis oriebantur. Prisca silva jacebat per colles in septentrionali litore, usque ad vallem Altiae. Per quam silvam Romani duas vias secaverunt, alteram a Samarobriva ad mare prope vicum Ponches, alteram a bellovacorum finibus ad Gesoriacum. Dagoberto regnante, Benedicti monachi nemoris Leuconae falcibus securibusque silvam purgarunt et aperuerunt. Paulo post proclamavit in vico Centulae aliquis vir nomine Riquier (Reikswehr) divitias suas ecclesiae dare, et ut monachus vitam agere : quare Riquier rex maximam partem silvam tribuit, ut in solitudine vitam ageret. Riquier mortuo condiderunt monachi abbatiam prope Centulas. Anno 1000 domini condidit abbatis villam, a qua civitas postea nata est.

NotaeRecensere

  1. Aliter Abbavilla, Abbamico Villa. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Leo S. Olschki Editore.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

PinacothecaRecensere