Abbatia regalis Caroli Loci[1] (vulgo abbaye royale de Chaalis) fuit abbatia Cisterciensis Fontanae-Caroli Loci, in media silva Ermenonis Villae,[2] contra consaeptum La Mer de sable, in praefectura Esia, circiter quadraginta chiliometra ad septentrionem et orientem a Lutetia sita.

Parietinae ecclesiae et aediculae abbatialium

Anno 1136 a rege Ludovico VI condita, monachis abbatiae Pontiniaci tradita est. Magna ecclesia abbatialis ineunte saeculo XIII constructa dona ampla et beneficia lucrata est. Abbatia magnus regionis locus facta est, compluriens reges Francorum accipiens, et in ea plures vivebant monachi doctissimi. Praeterea ab ea dependebant multae graneae (praedia rustica), quae ingentia vectigalia praebebant. Abbatia fine Medii Aevi aliquantum lapsa, renovata est in Renascentia litterarum et artis, primis abbatibus commendatariis ex Italia venientibus. Hippolytus II Estensis tales artifices adduxit, quales erant Sebastianum Serlium et Franciscum Primaticcium. Saeculo XVIII nova aedificia monasterialia ab architecto Ioanne Aubert struebantur sed non perfecta sunt. Postquam in Rebus novis abbatia bonum nationale vendita et ecclesia destructa est, situs in villam venationis commutata est. Cornelia Jacquemart ultima villae domina, eam Instituto Franciae legavit cum multis operibus artis quae in ea conservata sunt.

Fundus, monumentum historicum die 9 Septembris 1965 nominatus, parietinas ecclesiae et claustri, aediculam opere tectorio Renascentiae exornatam, rosarium, hortosque comprehendit, ac castellum, nunc museum Jacquemart-André, quod picturas, scultpuras, ornamentaque continet.

  1. Ioannes Pinius, Guilielmus Cuperus, Ioannes Stiltingus, Acta sanctorum Augusti, t. 5 (Antverpiae: Bernardus Albertus vander Plassche, 1741), pp. 584 et 601.
  2. https://books.google.com/books?id=sP1ZX72xtfUC&pg=PA447