Abbas Iacobus Iesus (Francice Père Jacques de Jésus; natus Lucien Bunel Barentini die 29 Ianuarii 1900; Lentiae phthisi mortuus die 2 Iunii 1945) fuit Carmelita Francicus.

Abbatis Iacobi Iesu schola

Abbas Iacobus Iesus inter secundum bellum mundanum pueros Iudaeos a Nazistis oppressos in schola, cuius praefectus erat, celavit. Nazisti tamen eum repperunt et usque ad belli finem in castris carceralibus comprehenderunt. Iam gravi morbo laborans e custodia dimissus paulo post obiit. Huius operis gratia accurate anno 1985 decoratus est titulo iusto inter gentes.[1]

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Abbas Iacobus Iesus - Yad Vashem (Anglica)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!