AEIOU
A.E.I.O.U. sunt litterae compendiariae sententiae Habsburgorum quam imperator Fridericus eius nominis III. (1415o natus, 1493o mortuus) pro insigni usus est.
Historicus Alfonsius Lhotsky interpretationes litterarum collegit. Nonnullae sunt hae:
- Austriae Est Imperare Orbi Universo
- Austria Erit In Orbe Ultimo. Haec interpretatio saepenumero in scholis praebetur.
- Austria Est Imperio Optime Unita
- Augustus Est Iustitiae Optimus Vindex
- Austria Est Imperatrix Omnis Universi
- Fortasse anagramma est nominis dei IEOUA
Aliae sunt:
- Alauda egregia inter oscines volucres.
- Aquila est imperatrix orbis vasti.
- Aquila excellit inter omnes volucres.
- Aquilae est imperium orbis universi.
- Austriae erunt imperatores orbis ultimi.
- Austriaci erunt imperii Ottomanici victores.
Populus dixit linguae Germanicae sermone locali:
- Am End' is' ollas umasunst (In fine sunt omnia vana.)
- Alles Erdreich Ist Oesterreichs Untertan. (Omne solum subiectum Austriae est)
Eugenius Rosenstock-Huessy (1888o natus, 1973o mortuus) anno 1951o ita interpretatus est: Austria Europae Imago Onus Unio.
Nexus externus
recensere- De Austriae sententiis (Theodisce)
- https://web.archive.org/web/20090302093527/http://aeiou.iicm.tugraz.at/ annotierbares elektronisches interaktives oesterreichisches Universalinformations-System (Theodisce, Anglice), id est "annotabile electronicum interactivum Austriacum universale informationis systema".