-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

ABBA fuit grex musicus Suecicus anno 1972 ab Agnetha Fältskog, Benny Andersson, Björn Ulvaeus, et Anni-Frid Lyngstad conditus, qui magno favore per totum orbem terrarum usque ad annum 1982 fructus est.

Abbae sodales et actores pelliculae Mamma mia!, huic gregi dicata (2008).

Quamquam grex iam primum phonodiscum anno 1972 produxit, eis solum in Suecia et regione Scandinaviae eventus fuit. Qua de causa quattuor socii et moderator gregis, clarus musicographusStig Anderson, in certamine cantus eurovisionis 1973 participare carmine "Ring Ring" canendo decreverunt. Hic primus conatus suae terrae repraesentandae pessime evenit, quoniam iudices certaminis patriae in tertiam positionem carmen delegerunt. Tamen grex ab incepto non destitit et proximo anno iterum participare conatus est, carmen "Waterloo" canentes. Denique secundus conatus felix erat et grex Sueciam representare in undevicesimo certamine cantus eurovisionis potuit. Suo carmine "Waterloo" grex omnes spectatores convincere potuit et ita illud certamen vicit. Quod erat principium magni eventus, qui gregi per proximos annos erat.

Annis 1979 et 1981, ratio inter socios mutavit, quia sua matrimonia dissolverunt et inde ab hoc tempore solum collegae collaboraverunt. Postremo anno 1982, grex ultimum phonodiscum publicavit, et ultimos conspectus habuerunt. Deinde quattuor socii laborare solum coeperunt.

Anno 2018, moderatores gregis nuntiaverunt se duo nova carmina impressisse, quae mense Decembri publicarentur.

Discographia

recensere
  • Ring Ring (1973)
  • Waterloo (1974)
  • ABBA (1975)
  • Arrival (1977)
  • ABBA: The Album (1977)
  • Voulez-Vous (1979)
  • Super Trouper (1980)
  • The Visitors (1981)
  • Voyage (2021)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ABBA spectant.