Aëtius Amidenus
medicus
Aëtius Amidenus, litteris Graecis Ἀέτιος Ἀμιδηνός, ex Amida oriundus, scriptor de re medica Graecus, saeculo V exeunte natus, anno circiter 575 mortuus est. Opus encyclopaedicum confecit in libros XVI divisum, pluribus rebus e Galeno et Oribasio demptis, multis autem ex aliorum libris hodie deperditis. Versiones Latinae ab Ioanne Baptista Montano et Iano Cornario saepe a medicis Europaeis saeculi XVI citantur. Texto Graeco librorum I-VIII bis impresso, textus librorum IX-XVI numquam divulgatus est.
Res apud Vicidata repertae:
Editiones operum
recensere- 1533-1535 : Ioannes Baptista Montanus, Ianus Cornarius, interprr., Aetii Amideni ... medici clarissimi Libri XVI. 3 voll. Basileae (Latine) 1 2 3
- 1534 : Aetii Amideni librorum medicinalium ... [libri I-VIII]. Venetiis: Aldus (Graece) Textus alius
- 1534 : Ioannes Baptista Montanus, Ianus Cornarius, interprr., Aetii Amideni Libri sexdecim ... in quibus cuncta quae ad artem curandi pertinent, sunt congesta. 3 voll. Venetiis: Iunta (Latine) vol. 2 (vol. 3 apud Google Books)
- 1542 : Ianus Cornarius, interpr., Aetii medici Graeci Contractae ex veteribus medicinae tetrabiblos. Basileae (Latine) Textus apud e-Rara
- 1549 : Ianus Cornarius, interpr., Aetii medici Graeci Contractae ex veteribus medicinae tetrabiblos. Lugduni (Latine) Textus
- 1935-1950 : Alexander Olivieri, ed., Aetii Amideni Libri medicinales voll. 1-2 [i.e. libri I-VIII]. Lipsiae: Teubner (Graece)1 2
Bibliographia
recensere- Christophorus Oroscius, Annotationes in interpretes Aetii medici praeclarissimi. Basileae, 1540 Textus apud Monacenses
- "Aetius" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
- Hajdu, Steven I. (2004). Medieval pathfinders in surgical oncology. Cancer, 101(5), 879-87982.
- Hirschberg, Waugh, Hirschberg, J., & Waugh, Richey L. (2000). The ophthalmology of Aetius of Amida (Hirschberg history of ophthalmology. Monographs ; v. 8). Oostende: J.P. Wayenborgh.
- Lazaris, D., Laskaratos, P., & Lascaratos, F. (2009). Surgical Diseases of the Womb According to Aetius of Amida (6th Century a . d .). World Journal of Surgery, 33(6), 1310-1317.
- John Scarborough. (2013). Theodora, Aetius of Amida, and Procopius: Some Possible Connections. Greek, Roman, and Byzantine Studies, 53(4), 742-762.
Nexus externi
recensere- Liber manuscriptus Graecus librorum IX-XVI apud Bibliothecam inter universitates Sanitatis Parisiensem: Textus