Taula de Ariza, fortasse documentum veterrimum cum signo @ (anno 1448).

@ est signum quod primum significat rei pretium singulae e multis. Exempli gratia, "mala @ $1" hoc modo dici potest: "mala singula dollario venundata". Nomen Anglicum apud systema Unicode est Commercial At. Latine possumus dicere "symbolum ablativi pretiorum" (pretiis Latine casu ablativo indicatis). [Latinizanda:] Symbolum hac linguá "at" ut Anglice, illá linguá nomine alio appellatur.

Symbolum @ iam saeculis 15 vel 16 in usu erat et linguis Hispanica Lusitanaque (ac etiam Latine[1]) arroba dicebatur. Eo tempore pondum quartae partis centenarii significabat, id est 25 libras (de voce Arabica الربع - ar-rubʿ - quarta pars).

Tempore recentiori symbolum est pars inscriptionis electronicae (ac eis linguis etiamnunc arroba dicitur).

NotaeRecensere

  1. Beiträge zur Kulturgeschichte: K. W. Volz, Der Einfluß des Menschen auf die Verbreitung der Hausthiere und der Kulturpflanzen, Lipisiae, anno 1852 (pag. 318, nota *** apud Google Books).

Nexus interni