10,000 BC est pellicula Rolandi Emmerich moderatoris anno 2008 edita, quae de aevo praehistorico narrat. Nomen pelliculae ab anno "10,000 BC" sive 10 000 a.C.n. ducitur, etenim narratio eo fere tempore posita est. Nonnullae linguae imaginariae, quibus varii greges pelliculae loquuntur, fictae sunt. Pellicula comtemptui fuit aestimatoribus plurimis dicentibus in ea multa menda archaeologica ac anarchronismi infuisse.

Argumentum recensere

Cave: Argumentum detegetur

D'Leh, venator iuvenis, amatricem reperit Evolet, iuvenem pulchram, quae vi abducta est a grege quodam truculento. D'leh venatori est primum turma bellatorum colligenda, qui deinde puellam ex abductoribus servaturi sint. Servatores longum iter facientes civitatem reperiunt civilizationis cuiudam similis Aegypti antiquae, quae a truculento rege Omnipotens nominato, divinum existimato, regnatur. Evolet scilicet penes est custodes civilitatis. Permulti servi ab Omnipotente sunt subiecti, qui ei pyramidem aedificent. D'Leh servos gregatim ad seditionem excitat, et tandem Omnipotentem hastá iactá interficiens eum non immortalem esse testatur. Evolet ex dominatione Omnipotentis evasa in pugna mori videtur, cui nullo intervallo interiecto subvenit D'Leh, qui autem nihil efficere quit. Atqui vetus vates gregis horum animo suo efflato se sacrificat Evolet servans.

Histriones principales recensere

Nexus externi recensere

  • De 10,000 BC pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)