Vita brevis, ars longa
(Redirectum de Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή)
Vita brevis, ars longa, saepe etiam Ars longa, vita brevis, est sententia parallelismi e primo aphorismo extracta in libris Aphorismorum Hippocrati adscriptis. Graece sonat Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Textu enim Graeco pleno aphorismus sic legitur:
- Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή, ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς, ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή, ἡ δὲ κρίσις χαλεπή.[1]
Latine primus omnium nobis cognitorum L. Annaeus Seneca citavit, qui sic oratione obliqua scripsit: "Inde illa maximi medicorum exclamatio est, vitam brevem esse, longam artem".[2] In versione corporis Hippocratici Latina aphorismus sic redditur:
Anglice partim a Galfrido Chaucer versus est:
- The lyf so short, the craft so long to lerne,
- Th'assay so hard, so sharp the conquering.[4]
Theodisce prima verba ab Iohanne W. Goethe in tragoedia Faust reddita sunt:
- Ach Gott! Die Kunst ist lang!
- Und kurz ist unser Leben.[5]
Notae
recensere- ↑ Hippocrates, Aphorismi 1.1.
- ↑ Seneca, Dialogi 10.1.2.
- ↑ Santorius, Commentaria in primam sectionem Aphorismorum Hippocratis (Venetiis, 1629) p. 15. Quartum saepe citatur ut ''experientia fallax''; e.g., ''The Aphorisms of Hippocrates, by Elias Marx, Novi Eboraci 1817, p. 28. (Textus apud Google Books)
- ↑ Galfridus Chaucer, The Parlement of Foules 1-3.
- ↑ Iohannes Wolfgang Goethe, Faust 1.558-559.