"Ab Iove principium" sententia est e tertia Ecloga Vergilii (v. 60) sumpta, quae ad verba "Ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα" refert, quibus incipit carmen Graecum Arati. Auctor his verbis Latinis etiam in alio carmine utitur, scilicet in libro VII Aeneidis (v. 219: "Ab Iove principium generis"). Eadem verba usurpat scriptor incertus qui saeculo I p.C.n. ineunte carmen Arati Latine verterit. Si scriptor Germanicus est, his verbis aut Tiberium aut divum Augustum alloquitur:

Effigies Vergilii
Ab Iove principium magno deduxit Aratus.
Carminis at nobis, genitor, tu maximus auctor ...

Cicero iam antea idem carmen Arati Latine verterat, prima verba aliter interpretans:

Ab Iove Musarum primordia ...

Nexus externiRecensere