Non bonum multorum principatus
(Redirectum de Οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη)
Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, aut secundum versiones Latinas recentiores "Non bonum est multorum principatus",[1] sunt verba de monarchia quibus Ulixes (libro secundo Iliadis) milites Achaeos praecipit ut Agamemnonem faveant;[2] de quo praeceptu Aristoteles in Politicis disserit.[3] Verbis paullo mutatis οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη, scil. "Haud oportet multos Caesares esse", Arius Didymus philosophus anno 30 a.C.n. Octavianum suasit ut Ptolemaeum Caesarem interficeret, quem Cleopatra VII Aegypti regina C. Caesari pepererat.[4]
Verbum πολυκοιρανίη, quod Homeristae sensu "imperium a multis possessum" accipiunt, Rhianus "imperium de multis gessum" intellexit.[5]
Notae
recensere- ↑ "Non bonum est multorum principatus" p. 67 (1588); "Non bonum multorum principatus" p. 43 (1744) et saepe
- ↑ Ilias 2.204
- ↑ Aristoteles, Politica 1292a13; cf. Theophrastus, Characteres 26
- ↑ Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 81
- ↑ Rhianus fragm. 1.10 Powell apud Stobaeum, Anthologium 3.4.33
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.