Šahāda seu litteris Arabicis شهادة (scilicet "testimonium") est professio fidei Islamicum ut sequitur: Non est deus nisi Deus et Mahometus est nuntius eius[1] (أشهد أن لا إله إلاَّ الله و أشهد أن محمد رسول الله ʾašhadu ʾanna lā ilāha illā-llāh, wa ʾašhadu ʾanna Muḥammadan rasūlu-llāh). Etiam dicitur nisi deus sed deus solus non deus similis.[2] Recitatio Sahadae primum et praecipuum est ex quinque religionis Islamicae columnis. Docent scholae pleraeque solam illorum verborum recitationem sinceram sufficere, ut aliquis Musulmanus fiat.

Sahada arte calligraphica scripta.

Conditiones Sahadae

recensere

Sunt septem conditiones necessariae ut šahāda valeat:

  • al-ʿilm: scientia significationis šahāda.
  • al-yaqīn: certitudo de eo quod dicitur.
  • al-iḫlāṣ: sinceritas.
  • aṣ-ṣidq: veritas.
  • al-maḥabba: amor erga šahāda.
  • al-inqiād: susceptio consequentium.
  • al-qubūl: acceptio.
  1. "Non est deus nisi Deus et Machometus est nuntius eius": Gulielmus Tripolitanus (p. 362 apud Google Books)
  2. Sententia in monetis andalusiae est legenda: IN N(omine) D(o)M(i)NI N(on) D(eu)S N(i)S(i) D(eu)S S(o)L(u)S M(iserico)RS// N(ovus) N(umus) S(o)L(i)D(us) F(e)R(i)T(us) IN SP(a)N(ia) ANN(us) XCIV