Čogori (in lingua Balti چھوغوری), vel saepe K2, est mons in Asia, 8611 metra supra maris aequor, secundus ab altissimo in orbe terrarum, post Everestium (8848.86 metra).[1]

Čogori aestate anni 2003.

SitusRecensere

In iugo Baltoro montium Imai situs est. Baltoro iugum per confinium Jammu et Casmiriae civitatis Indiae (in regione, qua nunc Pakistania de facto possidet) et Xinjiang provinciae Sinarum transit. Ascensus in Čogori e parte Sinica multo difficilior est, quam e parte Pakistanica, et oreobatae saepius a meridie per Pakistaniam ad montem appropinquant.

De nomineRecensere

Čogori, montis nomen proprium, e lingua Balti indigena sumitur, 'montem magnum' significans. K2 numerus est, quo Thomas Georgius Montgomerie[en] anno 1856 cacumen significavit, cum primam regionis tabulam geographicam componeret (K in numero est Karakorum, montium Imai nomen hodiernum).

AscensioRecensere

Expeditio Italica primum anno 1954 cacumen montis attigit. Mulier prima, quae in Čogori ascendit, est Vanda Rutkiewicz[pl] Polona, anno 1986. Viginti tres partes centesimae numeri oreobatarum in cacumen montis profectorum perierunt.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Booth, Martin. (2000) 2001. A Magick Life: A Biography of Aleister Crowley. Coronet edition. Londinii: Hodder and Stoughton. ISBN 0-340-71806-4.
  • Curran, Jim. 1995. K2: The Story of the Savage Mountain. Londinii: Hodder & Stoughton. ISBN 978-0-340-66007-2.
  • McDonald, Bernadette. 2007. Brotherhood of the Rope: The Biography of Charles Houston. The Mountaineers Books. ISBN 978-0-89886-942-2.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Čogori spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 35°52′52″N 76°30′48″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica