Zinder
Zinder est Nigritaniae urbs secunda quod ad incolas pertinet. Ibi hominum 321 809 anno 2012 habitabant. Zinder in praefectura Mirriah (cuius caput est urbs Mirriah) et in regione seu provincia Zinderensi iacet. Niamey chiliometris 861 distat ad occidentem versus, sed Kano Nigeriae chiliometris 240 ad meridiem versus.
Locus: 13°48′0″N 8°59′0″E, 13°48′5″N 8°59′6″E
Numerus incolarum: 235 605
Zona horaria: UTC+1
Gestio
Geographia
Oppidum olim parvum populi Hausa, Zinder ab anno 1736 fuit urbs capitalis Sultanatus Damagaram, e civitatibus clientibus imperii Bornu anno 1731 orti. Marius Gabriel Cazemajou explorator Francicus, in urbem Zinder a sultano Amadou Kouran Daga convitatus, ibi die 5 Maii 1898 necatus est. Propter hoc milites Francici regionem anno insequenti sultanatum obsederunt et sub iugo Francico ceperunt. Iuxta urbem ipsam castra posuerunt, nomine Fort Cazemajou, quae usque in 1926 caput fuit territorii Nigritani (Niger) sub imperio Francico. A quo anno, Niamey caput territorii omnis facto, Zinder caput subdivisionis homonymae manebat quae intra limites sultanatus anterioris creata erat.
Sub sultanatu Zinder statio valde frequentata erat illius itineris qui a Kano trans Saharam desertum ad Tripolim Libyae tendebat.
Notae
recensere
Bibliographia
recensere- Gilbert Houlet, ed., Afrique occidentale française; Togo (Les Guides bleus. Lutetiae: Hachette, 1958) pp. 442-444.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Zinder spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 13°48′0″N 8°59′0″E, 13°48′5″N 8°59′6″E • GeoNames • Thesaurus Getty |