Zeia
(Redirectum de Zeja)
Zeia[1] (Russice Зея) est flumen in regione Amurensi Russiae. In iugo Stanovoi incipit, circiter 1242 chiliometra patet et in Amurem, cuius tributarius maxima est, prope Evangelistriam urbem effunditur. Per montes usque ad ostium Selemdži fluvii aquas fert et post per planitiem elatam Amuro-Zeaensem[2]. Amure maior in ostio suo Zeia est, sed tributarius eius putatur. Zeia urbs (prope quam et receptaculum aquae Zeiense aquam Zeiae colligit) et Libera urbs (Svobodnyj) aliaque ad Zeiam sitae sunt.
Longitudo | 1242 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1900 m |
Decursus aquae | 1910 (in ostio) m³/s |
Area systematis | 233 000 chm² |
Fons | In iugo Stanovoi |
Ostium | Amur |
Regio | Regio Amurensis |
Vide etiam paginam discretivam: Zeia (discretiva).
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 55°44′10″N 130°34′20″E, 50°14′31″N 127°35′52″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zejam spectant. |