Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii

politicus

Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii (vulgo Zayd ibn Raʿad ibn Zayd ibn al-Ḥusayn - زيد بن رعد بن زيد بن الحسين), Philadelphiae in Iordania natus die 26 Ianuarii 1964, est legatus et politicus internationalis. Filius est principis Raʿad Zaidi filii Husaini filii neposque principis Zaidi Husaini filii. Alumnus est universitatis Johns Hopkins et collegii Christi apud Cantabrigienses.

Wikidata Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii
Res apud Vicidata repertae:
Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii: imago
Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii: imago
Nativitas: 26 Ianuarii 1964; Philadelphia Iordaniae
Patria: Iordania

Familia

Genitores: Ra'ad bin Zeid; Majda Ra'ad
Coniunx: Princess Sarah Zeid of Jordan
Familia: Hashemites

Insignia heraldica

Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii: insigne
Zaidus Raʿad filius Zaidi filii Husaini filii: insigne

Legatus Iordaniae apud Civitates Foederatas fuit ab anno 2007 usque in 2010. Legatus meruit apud Nationes Unitas ab anno 2000 ad 2007, rursusque ab 2010 usque hodie, atque praeses apud Tribunal criminale internationale anno 2002. Praeses consilii securitatis anno 2014 electus est. Eodem anno iussu Ban Gi-mun curator supremus iuribus humanis tuendis factus est, antecessore Navanethem Pillay.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  • Vita apud Nationes Unitas