Wrestedt
Wrestedt commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Wrestedt etiam vici Bollensen, Breitenhees, Drohe, Emern, Esterholz, Gavendorf, Groß Pretzier, Hamborg, Kallenbrock, Kahlstorf, Klein Bollensen, Klein London, Klein Pretzier, Könau, Kroetze, Kroetzmühle, Lehmke, Nettelkamp, Niendorf II, Nienwohlde, Ostedt, Stadensen cum villa Streuberg, Stederdorf atque Wieren pertinent. Ab anno 2011 Wrestedt ad Aue commune generale pertinet. Cuius caput etiam Wrestedt est.
Locus: 52°54′0″N 10°35′0″E
Numerus incolarum: 6 450
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Stadensen, Wieren
Territoria finitima: Sprakensehl, Suhlendorf
Tabula aut despectus
Historia
recensereWrestedt die 30 Iunii 892 primo in actis Arnulphus imperatoris descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Soltendieck pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Wrestedt coniuncti sunt - praeter Stadensen et Wieren, qui anno 2011 accesserunt. Anno 1972 etiam caput communis generalis Wrestedt factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Aue coniunctum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Wrestedt spectant. |