Willibaldus (episcopus Eystettensis)

episcopus catholicus

Willibaldus fuit religiosus Saxo, die 22 Octobris anno fere 700 natus, in monasterio ut traditur ad Waltham Abbey Essexiae educatus, qui cum patre fratreque peregrinationem ad Terram Sanctam anno 724 suscepit. Inde reditus in Germaniam missus est ad religionem Christianam fovendam. Episcopus Eystettensis creatus est. Ibi die 7 Iulii anni 787 aut 788 mortuus est. Sanctus in ecclesiis Catholica et Evangelica reputatur.

Simulacrum S. Willibaldi: Altaria Sancti Willibaldi ab Eligio Hering saeculo XVI ineunte sculpta in ecclesia cathedrali Eystettensis

Narratio peregrinationis Willibaldi a cognata eius Hugeburc conscripta est. Sub titulo Vitae S. Willibaldi legitur.

Nexus externiRecensere

  • Textus Hodoeporici (Latine)