Westerholt est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Holtriem commune generale coniunxit, cuius sedes administrationis est. Ad Westerholt etiam vici Terheide atque Willmsfeld pertinent.

Wikidata Westerholt
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°35′32″N 7°27′33″E
Numerus incolarum: 2 722
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Westerholt

Gestio

Procuratio superior: Holtriem, Circulus Widmundensis

Geographia

Superficies: 14.62 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Westerholt: situs
Westerholt: situs

Historia

recensere

Westerholt, qui vicus anno 1420 primo in actis descriptus est - ecclesia vici etiam circa annum 1277 aedificata est[1] -, olim pars Frisiae Orientalis fuit, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit. Deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Westerholt Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Westerholt pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1972 Westerholt sedes administrationis Holtriem communis generalis factum est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Westerholt spectant.