Wenzendorf
Wenzendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Wenzendorf etiam pars communis generalis Hollenstedt est. Ad Wenzendorf vici Wenzendorf, Wennerstorf, Klauenburg, Dierstorf atque Dierstorf-Heide pertinent.
Locus: 53°21′0″N 9°46′0″E
Numerus incolarum: 1 513
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Klauenburg
Territoria finitima: Neu Wulmstorf, Hollenstedt, Drestedt, Buchholz in der Nordheide, Kakenstorf, Appel
Tabula aut despectus
Historia
recensereWenzendorf vicus ignoto anno conditus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Inter Bellum mundanum secundum hic fabrica maior aeroplanorum aedificata est, ad quod factum etiam sigillum communis pertinet. Wenzendorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Hollenstedt communis generalis est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Wenzendorf spectant. |