Wendisch Evern commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Est pars communis generalis Ostheide.

Wikidata Wendisch Evern
Res apud Vicidata repertae:
Wendisch Evern: insigne
Wendisch Evern: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°13′0″N 10°28′0″E
Numerus incolarum: 1 815
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis, Ostheide

Geographia

Superficies: 14.89 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Barendorf, Vastorf

Tabula aut despectus

Wendisch Evern: situs
Wendisch Evern: situs

Historia

recensere
 
Deditio exercituum Germanicorum a ducibus militum Germanorum et a Bernardo Montgomery marescalco Britanniae die 4 Maii 1945 signatum est.

Wendisch Evern anno 1117 nomine Eberen primo in actis descripta est. pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Die 4 Maii 1945 in finibus communis Wendisch Evern deditio copiarum Germaniae in Germania septentrionali, Nederlandia atque Dania signata est. Wendisch Evern ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 pars Ostheide communis generalis est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wendisch Evern spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!