Welthauptstadt Germania

urbs capitalis a Germania nazistica parata

Welthauptstadt Germania, quod Latino sermone Urbs Germania Caput Mundi dicere vult, nomen futurum esse urbis et Germaniae capitis Berolini consilium fuit tyranni Adolfi Hitler. Aedificandi consilia fecit architectus Albertus Speer.

De nomine Welthauptstadt Germania

recensere

Adolfum Hitler id nomen elegisse Hinricus Picker vel Henry Picker memoriae dedit qui consiliarius Hitleri fuit et eius colloquia descripsit. Hitler cogitavit urbem nomine Germaniam futuram esse summam atque mediam partem et politicam et culturalem imperii Magnae Germaniae. Nomen Germaniae res imperiales Germanicas promoturum esse. Germaniae nomen animos Germanorum longe lateque in Europa victurorum coniuncturum esse.

Maximam urbem maximis aedibus praeditum ituram esse. Consilia autem numquam ad perfectum adduxa sunt. Reliqua autem manent velut aedes administrorum imperialium qui tum cursui aerio curabant (Reichsluftfahrtsministerium duce Hinrico Goering), nunc eorum qui in Germania re publica foederali rebus fiscalibus curant (Bundesfinanzministerium) et aedes administrorum imperialium qui tum fidem propagabant (Reichspropagandaministerium, duce Iosepho Goebbels) et nunc eorum qui in Germania re publica foederali rebus operariorum et socialibus curant (Bundesministerium für Arbeit und Soziales).

„Corpore gravissimo experimentali“ Germanice Schwerbelastungskörper experiri voluerunt num solum Berolini maximas aedes ferre posset. Manent et lucernae architecti Speer.

Pinacotheca

recensere