Weigeliana Domus septimum miraculum Ienae est; per totos fere fines Germanorum olim praeclara erat; studiosi enim Ienenses negare solebant, quicumque domum Weigelianam non vidisset, Ienae fuisse. Hodie autem non iam exstat, propterea quod anno 1898 destructa est, cum via amplificaretur.

Weigeliana domus

Domus Weigeliana prope ecclesiam St. Michaelis sita erat; tectum arduum habebat. Intus autem erant quaedam artificia et opera admiratione summa digna.[1]

Erhardus Weigelius

recensere
 
Erhardus Weigelius

Hanc domum ornandam curavit Erhardus Weigelius (1625-1699), vir doctissimus atque humanissimus; non modo mathematicam siderumque motus penitus cognoverat, sed etiam artem educandi Ienae professus est.

Mirabilia singula

recensere

Primum miraculum fusus apertus erat. Tubus longus plenusque luminis ex cella ad tectum et circum scalas ductus erat. Reliquo tecto aperto fusus velis nigris operiebatur, ut stellae etiam interdiu observari possent.

Alterum miraculum corbis erat, qui ratione trochleae in illo tubo ita movebatur, ut res sursum tollerentur.

Tertium miraculum aquae ductus erat; antlia enim quadam hydraulica in omnia conclavia aqua fluens tollebatur.

Quartum miraculum apparatus erat, qui ancilla cellae vocabatur et parieti affixus erat. Summam admirationem praebuit, propterea quod, cum ab hac parte aqua infusa erat, ab illa parte vinum ipsum sua sponte profluere videbatur. Nam in cella duo dolia, quorum alterum vini plenum erat, aere remoto ita inter se duobus tubis coniuncta erant, ut aqua infusa vinum sursum tolleretur.

  1. Paul Lehfeld (Hrsg.): Jena. In: Bau- und Kunstdenkmäler Thüringens. Großherzogthum Sachsen-Weimar-Eisenach. Amtsgerichtsbezirk Jena. Heft 1, Jena 1888, S. 148.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.