Vulstanus

archiepiscopus catholicus

Vulstanus sive Vulfstanus (obiit 1023), Vetero-anglice Wulfstan (id est 'lupus-saxum'), cui pseudonyma Lupus erat, quidam Anglo-Saxonicus episcopus Lunduniensis (9961002), episcopus Vigornensis (10021016), archiepiscopus Eboracensis (10021023), quem cum Vulstano archiepiscopo Eboracense (obiit 956) aut Sancto Vulstano episcopo Vigornense (obiit 1095) confundere non oportet. Quamvis illum monachum Benedictinum eius ecclesiasticum cursum inchoavisse creditur, episcopus primum Lundunensis? anno 996 exstat, et, electus anno 1002 simul ad sedes Vigornensem Eboracensemque, utrasque regebat in pluralitate usque ad annum 1016, cum, licet civitatem retineret Eboracensem usque ad mortem, Vigornensem reliquit.

Vulstani manuscriptum apud bibliothecam Britannicam (MS Cott., Nero A.i): Sermo Lupi ad Anglos quando Dani maxime persecuti sunt eos quod fuit anno millesimo XIIII ab incarnatione Domini nostri Jesus Christi

Claritatem primum apud Londinium pro scribendo sermones vel homilias adeptus erat, quos potissimum de Antichristo et Die Iudicii cum rhetorice declamantis confecit. Anno 1014, celebratum opus Sermonem Lupi ad Anglos scripsit et praedicavit, in quo fidem Anglorum exhortatus est, malos mores denuntiavit, et Anglis periculum minatus est.

Amicus et consultor regium, Vulstanus nonnullos codices legum pro regibus Anglorum Ailredo II et Canuto scripsit.

Post mortem anno 1023, licet miracula apud illius sepulchrum diceretur, tamen ordo sanctorum numquam Vulstanuo assignatus erat.