Volatus spatialis[1] est volatus ballisticus in vel per spatium extra Telluris atmosphaeram facta. Volatus spatialis in astronavi fieri potest, qua homines vehere possunt, vel non possunt. Inter exempla volatus spatialis humani sunt programma Soyuz Russiae, programma Navicularum sideralium Civitatum Foederatarum, et Statio Spatialis Internationalis. Inter exempla volatus spatialis sine hominibus sunt speculatra spatialia quae orbem Telluris relinquunt, et satellites qui circa Tellurem moventur, sicut satellites communicationis; omnes hi satellites effectum habent per regimen teleroboticum vel omnino autonomum sunt.

Nialus Armstrong ex astronavi egrediens in superficiem Lunae descendit, anno 1969.
Rocheta Proton Modulum Auxiliarem Zvezda pro Statione Spatiali Internationali anno 2000 deducit.

Qui in spatio cosmico iter faciant astronautae dicuntur; duo e primis et clarissimis Georgius Gagarin et Nialus Armstrong sunt.

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta (2006) Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce Avaruuslento.